라틴어 문장 검색

Norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum, frena retinentem et scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humiliter et occulte reptantem, latere forato iumenti, incautum rectorem praecipitem agere, levi negotio trucidandum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 22:1)
visoque imperatore, abiectis armis pectore toto procubuit, exanimis stratus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 9:3)
Confestimque ad extrahendam eam missi sunt compertae fortitudinis pedites.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 30:1)
In hoc tanto tamque confusae rei tumultu, exhausti labore et periculis pedites, cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque collisione assidua, gladiis contenti destrictis, in confertas hostium turmas se immergebant, salutis immemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 5:1)
Qui tamen in conatu deprehensus, Constantino iubente convictus et stratus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 3:2)
Si proportione pergit luxuria crescere, quid relinquitur, nisi ut delibari sibi cenas iubeant, ne edendo defetigentur, quando stratus lectuls auro, argento, purpura amplior aliquot hominibus quam dis inmortalibus adornatur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:5)
Uisatur una stratus ac felix hora.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 9:1)
Patebat haec quoquoversus pedes XXX, sed parietum crassitudo pedes V.
(카이사르, 내란기, 2권 8:6)
Cuius mali sors incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi, cum repente hostium equites animadvertissent ac numero superiores paucitatem contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt circumdati.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 13장3)
leves multum supra modum cum discurrunt pedites,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM243)
non peditem praecedit eques;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:240)
talia nunc pediti, turmae nunc mixtus equestri dicta dabat.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:228)
nunc pedes adsistas pediti.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:201)
illi post lituos pedites favere canenti laudavitque nova caede cruentus eques.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:6)
atque in plano pedes intervalli quoquoversus octo, in clivo duobus minus relinqui sat erit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION